Haller's Concordance: SPICAS
- cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges Lev. 19:9
- postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester Lev. 23:22
- si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes Dt. 23:25
- dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi Ruth 2:2
- abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech Ruth 2:3
- et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est Ruth 2:7
- atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam Ruth 2:15
- ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt 2 Ki. 4:6
- nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas Job 24:10
- et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim Isa. 17:5
- in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare Mt. 12:1
- et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas Mk. 2:23
- factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus Lk. 6:1