Haller's Concordance: SPINA
- pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob Job 31:40
- quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum Pr. 26:9
- et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una Isa. 10:17
- super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis Isa. 32:13
- eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati Bar. 6:70
- et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus Ezec. 28:24
- qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum Mic. 7:4