Haller's Concordance: SPINARUM
- circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas Ps. 118:12
- iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo Pr. 15:19
- quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas Eccl. 7:6
- et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris Isa. 7:25
- et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum Joel 3:18
- propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos Soph. 2:9