Haller's Concordance: SPINAS
- spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae Gen. 3:18
- si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit Ex. 22:6
- tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth Judg. 8:16
- sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias Cant. 2:2
- et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt Isa. 7:23
- haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas Jer. 4:3
- seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini Jer. 12:13
- alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea Mt. 13:7
- et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit Mk. 4:7
- et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud Lk. 8:7
- proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Heb. 6:8
- et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam. 4 Esd. 16:33