Haller's Concordance: SPINIS
- quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti Judg. 8:7
- sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras Sir. 28:28
- propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet Osee 2:6
- a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus Mt. 7:16
- qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur Mt. 13:22
- et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum Mt. 27:29
- et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt Mk. 4:18
- unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam Lk. 6:44
- quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum Lk. 8:14
- et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum Jn. 19:2
- vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis. 4 Esd. 16:78