Haller's Concordance: SPIRITIBUS
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Mk. 1:27
- et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt Lk. 4:36
- et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur Lk. 6:18
- in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum Lk. 7:21
- et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant Lk. 8:2
- concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes Acts 5:16
- Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 1 Tim. 4:1
- in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 1 Pet. 3:19
- Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt Apoc. 1:4