locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit Gen. 41:38
et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari Ex. 15:8
et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi Ex. 28:3
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere Ex. 31:3
implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina Ex. 35:32
maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt Num. 5:30
ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris Num. 11:17
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt Num. 11:25
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam Num. 14:24
et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei Num. 24:2
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi Dt. 34:9
et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei 2 Par. 15:1
et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum 2 Esd. 9:30
et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi Jud. 8:16
postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit Jud. 13:30
qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. Esther 16:12
flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos Job 4:9
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui Job 15:30
beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus Ps. 32:2
verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum Ps. 33:6
iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit Ps. 34:18
redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me Ps. 51:12
festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis Ps. 55:8
quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam Ps. 139:7
mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae Ps. 147:18
superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria Pr. 29:23
sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti Wis. 11:21
ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est Sir. 1:9
et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum Sir. 15:5
si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum Sir. 39:8
spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum Sir. 48:27
si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris Isa. 4:4
sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium Isa. 11:4
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis Isa. 26:9
in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus Isa. 27:8
et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem Isa. 29:24
quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus Isa. 54:6
quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum Isa. 57:15
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum Isa. 61:3
omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos Isa. 66:2
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis Ezec. 1:20
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram Ezec. 11:24
facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus Ezec. 37:1
ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. Dan. A:16
et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum Zach. 4:6
et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum Zach. 7:12
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus 2 Ma. 3:31
et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit 2 Ma. 7:9
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Mt. 3:11
tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo Mt. 4:1
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:3
si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei Mt. 12:28
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens Mt. 22:43
ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto Mk. 1:8
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit Mk. 1:23
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris Mk. 2:8
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo Mk. 5:2
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum Mk. 8:12
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Mk. 12:36
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae Lk. 1:15
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam Lk. 1:17
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Lk. 1:41
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens Lk. 1:67
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel Lk. 1:80
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini Lk. 2:26
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo Lk. 2:27
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Lk. 3:16
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum Lk. 4:1
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te Lk. 10:21
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Jn. 1:33
respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei Jn. 3:5
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est Jn. 3:6
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex SpirituJn. 3:8
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum Jn. 4:23
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare Jn. 4:24
hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus Jn. 7:39
Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum Jn. 11:33
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me Jn. 13:21
quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies Acts 1:5
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis Acts 2:4
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Acts 2:17
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt Acts 2:18
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores Acts 4:8
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania Acts 4:25
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia Acts 4:31
considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus Acts 6:3
et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum Acts 6:5
cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei Acts 7:55
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo Acts 10:38
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto Acts 11:16
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino Acts 11:24
et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum Acts 13:4
Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum Acts 13:9
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto Acts 13:52
transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia Acts 16:6
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis Acts 18:25
his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre Acts 19:21
et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans Acts 20:22
testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio Rom. 1:9
sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est Rom. 2:29
vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Rom. 8:9
si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis Rom. 8:13
quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei Rom. 8:14
veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto Rom. 9:1
sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes Rom. 12:11
non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto Rom. 14:17
ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto Rom. 15:16
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis 1 Cor. 4:21
ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 1 Cor. 5:3
in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 1 Cor. 5:4
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 1 Cor. 6:11
et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro 1 Cor. 7:34
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 1 Cor. 12:3
alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu1 Cor. 12:9
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 1 Cor. 12:13
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 1 Cor. 14:2
quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 1 Cor. 14:15
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 1 Cor. 14:16
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 2 Cor. 3:3
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu2 Cor. 3:18
in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 2 Cor. 6:6
rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis 2 Cor. 12:18
sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini Gal. 3:3
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus Gal. 5:5
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis Gal. 5:16
quod si spiritu ducimini non estis sub lege Gal. 5:18
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris Gal. 6:1
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam Gal. 6:8
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen Gal. 6:18
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto Eph. 1:13
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem Eph. 2:18
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in SpirituEph. 2:22
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in SpirituEph. 3:5
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini SpirituEph. 5:18
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis Eph. 6:18
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii Phil. 1:27
nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes Phil. 3:3
gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen Phil. 4:23
qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in SpirituCol. 1:8
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 1 Th. 1:5
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 2 Th. 2:8
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria 1 Tim. 3:16
Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen 2 Tim. 4:22
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen Ph'm 1:25
hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum Heb. 9:8
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est Jas. 2:26
quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere 1 Pet. 1:12
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu1 Pet. 3:18
propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu1 Pet. 4:6
non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines 2 Pet. 1:21
et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit 1 Jn. 3:24
in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis 1 Jn. 4:13
vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes Jude 1:20
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae Apoc. 1:10
statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens Apoc. 4:2
et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem Apoc. 17:3
et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo Apoc. 21:10
testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi. 4 Esd. 1:37
et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis. 4 Esd. 4:34
ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. 4 Esd. 12:5