Haller's Concordance: SPIRITUS
- terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas Gen. 1:2
- dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum Gen. 6:3
- ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur Gen. 6:17
- ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae Gen. 7:15
- illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius Gen. 45:27
- narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum Ex. 6:9
- flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus Ex. 15:10
- vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos Lev. 20:27
- si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur Num. 5:14
- descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt Num. 11:25
- remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum Num. 11:26
- dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum Num. 27:18
- et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josu. 2:11
- postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel Josu. 5:1
- fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum Judg. 3:10
- spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur Judg. 6:34
- in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum Judg. 8:3
- factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon Judg. 11:29
- coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol Judg. 13:25
- inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare Judg. 14:6
- inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui Judg. 14:19
- qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta Judg. 15:14
- et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium 1 Ki. 10:6
- veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum 1 Ki. 10:10
- et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis 1 Ki. 11:6
- tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 1 Ki. 16:13
- spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 1 Ki. 16:14
- dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te 1 Ki. 16:15
- iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras 1 Ki. 16:16
- igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus 1 Ki. 16:23
- post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 1 Ki. 18:10
- et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua 1 Ki. 19:9
- misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi 1 Ki. 19:20
- et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama 1 Ki. 19:23
- sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus 1 Ki. 30:12
- et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius 2 Ki. 22:16
- spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam 2 Ki. 23:2
- cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua 3 Ki. 18:12
- et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
- egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo 3 Ki. 22:21
- et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 3 Ki. 22:22
- accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 3 Ki. 22:24
- cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me 4 Ki. 2:9
- videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram 4 Ki. 2:15
- dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere 4 Ki. 2:16
- spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 1 Par. 12:18
- necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus 2 Par. 9:4
- processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies 2 Par. 18:20
- at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 2 Par. 18:21
- accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi 2 Par. 18:23
- erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbae 2 Par. 20:14
- spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 2 Par. 24:20
- cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis Tob. 10:9
- et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae Job 4:15
- quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae Job 7:11
- usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui Job 8:2
- in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis Job 12:10
- quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones Job 15:13
- spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum Job 17:1
- doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi Job 20:3
- spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus Job 26:13
- quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis Job 27:3
- sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam Job 32:8
- plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei Job 32:18
- spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me Job 33:4
- pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum Ps. 11:6
- et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui Ps. 18:15
- sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies Ps. 51:17
- recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper Ps. 77:3
- ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius Ps. 78:8
- sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens Ps. 78:39
- quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius Ps. 103:16
- qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem Ps. 104:4
- aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum Ps. 135:17
- cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi Ps. 142:3
- et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum Ps. 143:4
- cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum Ps. 143:7
- doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta Ps. 143:10
- egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius Ps. 146:4
- cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus Pr. 15:13
- contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus Pr. 16:18
- animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa Pr. 17:22
- qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus Pr. 17:27
- spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere Pr. 18:14
- gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur Eccl. 1:6
- vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus Eccl. 1:14
- dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus Eccl. 1:17
- et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus Eccl. 2:17
- quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est Eccl. 2:22
- quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum Eccl. 3:21
- infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus Eccl. 4:16
- melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus Eccl. 6:9
- si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima Eccl. 10:4
- quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium Eccl. 11:5
- et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum Eccl. 12:7
- sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate Wis. 1:5
- benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor Wis. 1:6
- quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis Wis. 1:7
- quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata Wis. 2:3
- dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii Wis. 5:3
- contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium Wis. 5:24
- propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae Wis. 7:7
- est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere Wis. 7:22
- humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles Wis. 7:23
- bonus enim spiritus tuus est in omnibus Wis. 12:1
- homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est Wis. 16:14
- una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium Wis. 17:17
- edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius Sir. 16:25
- creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis Sir. 17:6
- spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum Sir. 24:27
- spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur Sir. 34:14
- in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui Sir. 38:24
- sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua Sir. 39:33
- vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus Sir. 43:18
- Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum Sir. 48:13
- quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse Isa. 2:22
- et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis Isa. 11:2
- et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet Isa. 11:3
- et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati Isa. 11:15
- et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos Isa. 19:3
- quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem Isa. 25:4
- et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam Isa. 28:6
- spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum Isa. 30:28
- Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur Isa. 31:3
- donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur Isa. 32:15
- concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos Isa. 33:11
- requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea Isa. 34:16
- Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me Isa. 38:16
- exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus Isa. 40:7
- accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius Isa. 48:16
- non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam Isa. 57:16
- et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit Isa. 59:19
- hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum Isa. 59:21
- spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem Isa. 61:1
- quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae Isa. 63:14
- ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis Isa. 65:14
- spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis Jer. 4:12
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis Jer. 10:14
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis Jer. 51:17
- RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus Lam. 4:20
- aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino Bar. 2:17
- et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te Bar. 3:1
- ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis Bar. 6:24
- similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat Bar. 6:60
- et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent Ezec. 1:12
- quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis Ezec. 1:20
- cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus vitae erat in rotis Ezec. 1:21
- et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me Ezec. 2:2
- et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo Ezec. 3:12
- spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me Ezec. 3:14
- et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae Ezec. 3:24
- et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem Ezec. 8:3
- stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis Ezec. 10:17
- et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi Ezec. 11:1
- et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi Ezec. 11:5
- et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram Ezec. 11:24
- cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ezec. 21:7
- et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant Ezec. 37:9
- et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde Ezec. 37:10
- et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus Ezec. 43:5
- In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Dan. 2:1
- Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:42
- Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:63
- Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Dan. 4:18
- quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. Dan. 5:12
- Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est: Dan. 5:20
- Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo. Dan. 6:3
- Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. Dan. 14:35
- Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Dan. 7:15
- populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo Osee 4:12
- ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis Osee 4:19
- non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt Osee 5:4
- dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur Mic. 2:7
- verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum Mic. 3:8
- tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui Hab. 1:11
- vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Hab. 2:19
- verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere Agg. 2:5
- et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum Zach. 5:9
- nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere Mal. 2:15
- et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos 1 Ma. 13:7
- sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur 2 Ma. 3:24
- et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est 2 Ma. 14:46
- vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit Mt. 8:16
- non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis Mt. 10:20
- ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Mt. 12:31
- cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit Mt. 12:43
- tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae Mt. 12:45
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma Mt. 26:41
- euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Mt. 28:19
- et statim Spiritus expellit eum in desertum Mk. 1:12
- et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo Mk. 1:26
- et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes Mk. 3:11
- dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine Mk. 5:8
- et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus Mk. 5:12
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Mk. 5:13
- et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans Mk. 9:20
- et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum Mk. 9:25
- et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus Mk. 13:11
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma Mk. 14:38
- et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei Lk. 1:35
- et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo Lk. 1:47
- et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo Lk. 2:25
- et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi Lk. 3:22
- et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo Lk. 4:14
- Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem Lk. 4:18
- et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare Lk. 8:55
- et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum Lk. 9:39
- verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis Lk. 10:20
- cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi Lk. 11:24
- et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus Lk. 11:26
- Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere Lk. 12:12
- videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere Lk. 24:39
- quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est Jn. 3:6
- Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu Jn. 3:8
- spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare Jn. 4:24
- spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Jn. 6:63
- hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus Jn. 7:39
- paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis Jn. 14:26
- cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis Jn. 16:13
- sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae Acts 1:8
- viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum Acts 1:16
- et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes Acts 2:2
- et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis Acts 2:4
- dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis Acts 2:33
- Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
- et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi Acts 5:32
- multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt Acts 8:7
- cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam Acts 8:18
- dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum Acts 8:29
- cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens Acts 8:39
- ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur Acts 9:31
- Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te Acts 10:19
- adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum Acts 10:44
- et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est Acts 10:45
- dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri Acts 11:12
- cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio Acts 11:15
- ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos Acts 13:2
- cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu Acts 16:7
- Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem Acts 17:16
- dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus Acts 19:2
- et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant Acts 19:6
- ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur Acts 19:12
- temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
- respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis Acts 19:15
- nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent Acts 20:23
- adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo Acts 20:28
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium Acts 21:11
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9
- cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros Acts 28:25
- nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae Rom. 7:6
- lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis Rom. 8:2
- qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt Rom. 8:5
- nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax Rom. 8:6
- vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Rom. 8:9
- si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem Rom. 8:10
- quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis Rom. 8:11
- ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei Rom. 8:16
- non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri Rom. 8:23
- similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8:26
- qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis Rom. 8:27
- Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti Rom. 15:13
- in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi Rom. 15:19
- obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum Rom. 15:30
- et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis 1 Cor. 2:4
- nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei 1 Cor. 2:10
- quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei 1 Cor. 2:11
- quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 1 Cor. 2:13
- animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 1 Cor. 2:14
- nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 1 Cor. 3:16
- tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 1 Cor. 5:5
- qui autem adheret Domino unus spiritus est 1 Cor. 6:17
- an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
- divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 1 Cor. 12:4
- unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 1 Cor. 12:7
- haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 1 Cor. 12:11
- nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 1 Cor. 14:14
- et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt 1 Cor. 14:32
- et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris 2 Cor. 1:22
- qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat 2 Cor. 3:6
- quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 2 Cor. 3:8
- Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas 2 Cor. 3:17
- qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus 2 Cor. 5:5
- has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei 2 Cor. 7:1
- ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis 2 Cor. 7:13
- gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen 2 Cor. 13:14
- ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem Gal. 3:14
- caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis Gal. 5:17
- fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas Gal. 5:22
- in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae Eph. 2:2
- solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4:3
- unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae Eph. 4:4
- et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 6:17
- scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi Phil. 1:19
- si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Phil. 2:1
- et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti 1 Th. 1:6
- ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 1 Th. 5:23
- nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 2 Th. 2:13
- Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 1 Tim. 4:1
- non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti Tit. 3:5
- et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis Heb. 1:7
- nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis Heb. 1:14
- contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem Heb. 2:4
- quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis Heb. 3:7
- vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis Heb. 4:12
- inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti Heb. 6:4
- contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit Heb. 10:15
- et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum Heb. 12:23
- aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis Jas. 4:5
- secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur 1 Pet. 1:2
- scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 1 Pet. 1:11
- sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 1 Pet. 3:4
- si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 1 Pet. 4:14
- carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 1 Jn. 4:1
- in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est 1 Jn. 4:2
- et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est 1 Jn. 4:3
- hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 1 Jn. 5:6
- Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt 1 Jn. 5:8
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2:7
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda Apoc. 2:11
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit Apoc. 2:17
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis Apoc. 2:29
- et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es Apoc. 3:1
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis Apoc. 3:6
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis Apoc. 3:13
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis Apoc. 3:22
- et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei Apoc. 4:5
- et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram Apoc. 5:6
- et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos Apoc. 11:11
- et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos Apoc. 14:13
- et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum Apoc. 16:13
- sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis Apoc. 16:14
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2
- et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae Apoc. 19:10
- et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis Apoc. 22:17
- et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 Esd. 3:3
- et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam. 4 Esd. 3:19
- inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur. 4 Esd. 6:37
- et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 4 Esd. 6:39
- et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam, 4 Esd. 14:40