Haller's Concordance: SPIRITUUM
- qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet Num. 16:22
- provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc Num. 27:16
- omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus Pr. 16:2
- et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem Mt. 10:1
- et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum Mk. 6:7
- alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 1 Cor. 12:10
- sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 1 Cor. 14:12
- deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus Heb. 12:9
- et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito Apoc. 22:6