Haller's Concordance: SPLENDOREM
- cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret Jud. 10:4
- et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio Isa. 4:5
- propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus Isa. 59:9
- convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius Bar. 4:2
- Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est Bar. 5:3
- a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum Joel 2:10
- sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum Joel 3:15
- et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum 2 Ma. 5:3
- sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum Mk. 13:24
- die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant Acts 26:13
- quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem, 4 Esd. 6:45
- neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt. 4 Esd. 7:42
- tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre. 4 Esd. 10:55