Haller's Concordance: SPREVERUNT
- audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Isa. 1:2
- et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me Jer. 33:8
- BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici Lam. 1:2
- HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lam. 1:8
- Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo Lk. 7:30
- nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt. 4 Esd. 1:7
- dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum. 4 Esd. 2:7
- et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt. 4 Esd. 7:24
- et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur. 4 Esd. 7:76
- et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, 4 Esd. 7:79
- via prima, quia spreverunt legem Altissimi. 4 Esd. 7:81
- nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt. 4 Esd. 8:56
- et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere. 4 Esd. 9:12