Haller's Concordance: STABIS
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram Ex. 33:21
- non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus Lev. 19:16
- sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit Dt. 24:11
- ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur Ps. 102:26
- propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos Jer. 15:19
- Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. Dan. 12:13
- neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis Abd. 1:14