Haller's Concordance: STAGNUM
- aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum Num. 31:22
- et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum Isa. 1:25
- et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci Isa. 35:7
- fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt Ezec. 22:18
- et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur 2 Ma. 12:16
- factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth Lk. 5:1
- et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia Lk. 5:2
- factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt Lk. 8:22
- navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur Lk. 8:23
- exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est Lk. 8:33
- et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure Apoc. 19:20
- et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia Apoc. 20:9
- et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis Apoc. 20:14
- et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis Apoc. 20:15