Haller's Concordance: STANTEM
- viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam Gen. 28:12
- cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere Num. 22:23
- cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera Num. 22:27
- protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram Num. 22:31
- reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum Num. 23:6
- reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus Num. 23:17
- cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum Josu. 5:13
- misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi 1 Ki. 19:20
- et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat 3 Ki. 13:25
- vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio 4 Ki. 11:14
- levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram 1 Par. 21:16
- cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae 2 Par. 23:13
- tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum Tob. 5:5
- Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: Esther 4:6
- [Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:] Esther 5:2
- Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. Dan. 8:6
- vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit Amos 9:1
- et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei Zach. 3:1
- cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat Mt. 24:15
- cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes Mk. 13:14
- abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum Lk. 19:32
- cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus Jn. 19:26
- haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jn. 20:14
- hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere Acts 4:14
- cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei Acts 7:55
- et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei Acts 7:56
- narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus Acts 11:13
- et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram Apoc. 5:6
- et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum Apoc. 10:5
- et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei Apoc. 19:17