Haller's Concordance: STARET
- cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum Ex. 33:10
- tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo Lev. 9:5
- eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem Dt. 10:8
- hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam Josu. 20:9
- ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret 2 Ki. 18:30
- sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem 3 Ki. 15:4
- haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu 2 Par. 13:13
- dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus 2 Esd. 7:65
- dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret Jud. 13:5
- factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius Job 2:1
- et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni Ezec. 22:30
- Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? Dan. 13:48
- qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer Mt. 2:9