Haller's Concordance: STATERA
- statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti Lev. 19:36
- utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera Job 6:2
- adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam Job 31:6
- statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius Pr. 11:1
- pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi Pr. 16:11
- abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona Pr. 20:23
- labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur Sir. 21:28
- quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera Isa. 40:12
- qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant Isa. 46:6
- et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera Jer. 32:10
- statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis Ezec. 45:10
- THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens. Dan. 5:27
- Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit Osee 12:7
- isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans 2 Ma. 9:8
- nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet. 4 Esd. 3:34
- et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum 4 Esd. 4:36