Haller's Concordance: STATUAS
- non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum Ex. 23:24
- sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide Ex. 34:13
- disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate Num. 33:52
- quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite Dt. 7:5
- dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis Dt. 12:3
- aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam 3 Ki. 14:23
- et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius 4 Ki. 3:2
- feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum 4 Ki. 17:10
- ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 4 Ki. 18:4
- et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum 4 Ki. 23:14
- et confregit statuas lucosque succidit 2 Par. 14:3
- sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim 2 Par. 28:2
- oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai 2 Par. 33:19
- non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris Sir. 12:12
- et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni Jer. 43:13
- et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum Mic. 5:13
- positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Acts 7:60