Haller's Concordance: ASER
- dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser Gen. 30:13
- filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae Gen. 35:26
- filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel Gen. 46:17
- Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus Gen. 49:20
- Dan et Nepthalim Gad et Aser Ex. 1:4
- de Aser Phegihel filius Ochran Num. 1:13
- de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere Num. 1:40
- iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran Num. 2:27
- die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran Num. 7:72
- in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran Num. 10:26
- de tribu Aser Sthur filium Michahel Num. 13:13
- filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum Num. 26:44
- nomen autem filiae Aser fuit Sara Num. 26:46
- hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum Num. 26:47
- de tribu Aser Ahiud filius Salomi Num. 34:27
- et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim Dt. 27:13
- Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum Dt. 33:24
- fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae Josu. 17:7
- ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente Josu. 17:10
- fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth Josu. 17:11
- cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas Josu. 19:24
- haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum Josu. 19:31
- revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis Josu. 19:34
- porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim Josu. 21:6
- de tribu autem Aser Masal et Abdon Josu. 21:30
- Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob Judg. 1:31
- Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur Judg. 5:17
- misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei Judg. 6:35
- fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian Judg. 7:23
- Baana filius Usi in Aser et in Balod 3 Ki. 4:16
- Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 1 Par. 2:2
- porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 1 Par. 6:62
- de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 1 Par. 6:74
- filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum 1 Par. 7:30
- omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia 1 Par. 7:40
- et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia 1 Par. 12:36
- attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem 2 Par. 30:11
- et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una Ezec. 48:2
- et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una Ezec. 48:3
- et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una Ezec. 48:34
- et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua Lk. 2:36
- ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim milia ex tribu Manasse duodecim milia Apoc. 7:6