Haller's Concordance: STELLAE
- non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae Dt. 1:10
- de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt Judg. 5:20
- obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae Job 3:9
- ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius Job 25:5
- laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis Ps. 148:3
- antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam Eccl. 12:2
- quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo Isa. 13:10
- sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos Jer. 33:22
- stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt Bar. 3:34
- Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:40
- Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Dan. 12:3
- a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum Joel 2:10
- sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum Joel 3:15
- plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit Nah. 3:16
- tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis Mt. 2:7
- statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur Mt. 24:29
- et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur Mk. 13:25
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt Apoc. 1:20
- et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur Apoc. 6:13
- et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt Apoc. 8:11
- et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum, 4 Esd. 16:57