Haller's Concordance: STELLAS
- fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas Gen. 1:16
- eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum Gen. 15:5
- benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 22:17
- et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae Gen. 26:4
- aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me Gen. 37:9
- recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Ex. 32:13
- noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli 1 Par. 27:23
- et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent 2 Esd. 9:23
- qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo Job 9:7
- numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare Job 38:31
- videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti Ps. 8:3
- lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:9
- et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae Sir. 44:23
- et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum Ezec. 32:7
- quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris: Dan. A:13
- et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua Apoc. 1:16
- angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum Apoc. 2:1
- et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es Apoc. 3:1
- haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas, 4 Esd. 7:39
- et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae? 4 Esd. 7:125