Haller's Concordance: STERCUS
- et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel 4 Ki. 9:37
- omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur Sir. 9:10
- si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius Sir. 27:5
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
- loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat Jer. 9:22
- ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum Mal. 2:3
- et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est 1 Ma. 2:62