Haller's Concordance: STETI
- ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit Dt. 10:10
- et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum 1 Ki. 1:26
- et in omni terra steti et in omni populo Sir. 24:9
- Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Dan. 10:11
- et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus. 4 Esd. 4:48