Haller's Concordance: STO
- ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam Gen. 24:13
- ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua Gen. 24:43
- et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba 3 Ki. 17:1
- dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo ei 3 Ki. 18:15
- dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem 4 Ki. 3:14
- at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit 4 Ki. 5:16
- clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me Job 30:20
- dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti Acts 25:10
- et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus Acts 26:6
- auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses Acts 26:22
- ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum Apoc. 3:20