Haller's Concordance: STOLA
- tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit Gen. 41:42
- expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis Lev. 16:32
- porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo 1 Par. 15:27
- Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. Esther 6:10
- stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti Sir. 45:12
- quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
- exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis Bar. 4:20
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt Mk. 16:5