Haller's Concordance: STOLAS
- singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis Gen. 45:22
- seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli 1 Ma. 14:9
- contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas 2 Ma. 5:2
- post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum Apoc. 7:9
- et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni Apoc. 7:14
- beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem Apoc. 22:14
- statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini. 3 Esd. 1:2
- et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus. 3 Esd. 4:17
- et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum. 3 Esd. 5:45
- et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala, 3 Esd. 5:59