Haller's Concordance: STRAVIT
- igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus Gen. 22:3
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
- et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth 3 Ki. 2:40
- cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat 3 Ki. 13:23
- stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo 2 Par. 3:6