Haller's Concordance: STULTA
- ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos Dt. 32:21
- mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens Pr. 9:13
- si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde Eccl. 5:4
- ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio Eccl. 7:10
- qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta Sir. 16:23
- labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur Sir. 21:28
- NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones Lam. 2:14
- sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 1 Cor. 1:27
- stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt. 4 Esd. 10:6