Haller's Concordance: STULTE
- non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc Gen. 31:28
- ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus Num. 12:11
- haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te Dt. 32:6
- dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum 1 Ki. 13:13
- et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 1 Ki. 26:21
- percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 2 Ki. 24:10
- oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent 2 Par. 16:9
- Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam Job 34:35
- audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis Jer. 5:21
- quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est Jer. 10:21
- dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt Lk. 12:20