Haller's Concordance: STULTI
- stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi Job 19:18
- intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite Ps. 94:8
- timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt Pr. 1:7
- usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam Pr. 1:22
- sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est Pr. 10:14
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Pr. 12:15
- desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala Pr. 13:19
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos Pr. 14:3
- labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat Pr. 18:6
- os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius Pr. 18:7
- honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis Pr. 20:3
- cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor Pr. 24:9
- per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti Pr. 24:30
- grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior Pr. 27:3
- vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio Pr. 29:20
- et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas Eccl. 2:15
- non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus Eccl. 2:16
- quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas Eccl. 7:6
- ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit Eccl. 7:9
- lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium Eccl. 7:25
- cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius Eccl. 10:2
- homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo Sir. 15:7
- sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti Sir. 19:12
- sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit Sir. 22:22
- stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum Isa. 19:11
- stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius Isa. 19:13
- et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam Isa. 35:8
- ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui Jer. 5:4
- gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt Jer. 50:36
- et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti Zach. 11:15
- stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum Mt. 23:17
- stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit Lk. 11:40
- et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae Lk. 24:25
- dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt Rom. 1:22
- nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 1 Cor. 4:10
- sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini Gal. 3:3