Haller's Concordance: STULTITIA
- egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia Judg. 19:23
- ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti 1 Ki. 25:25
- et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit Job 6:30
- si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia Job 36:12
- sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob Job 42:8
- destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum Ps. 119:28
- stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus Pr. 15:21
- expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua Pr. 17:12
- stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo Pr. 19:3
- stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam Pr. 22:15
- si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius Pr. 27:22
- multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia Eccl. 5:3
- muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia Eccl. 10:1
- initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus Eccl. 10:13
- cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries Sir. 8:18
- stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia Sir. 21:27
- videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua 2 Ma. 4:6
- furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia Mk. 7:22
- verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 1 Cor. 1:18
- animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 1 Cor. 2:14
- sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 1 Cor. 3:19