Haller's Concordance: STULTUM
- in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est Job 1:22
- vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia Job 5:2
- ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim Job 5:3
- adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem Job 12:17
- vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae Pr. 14:7
- non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens Pr. 17:7
- plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum Pr. 17:10
- quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit Pr. 17:16
- qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum Pr. 18:13
- non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus Pr. 19:10
- claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum Pr. 26:6
- si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius Pr. 27:22
- per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo Pr. 30:22
- positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum Eccl. 10:6
- venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae Osee 9:7
- hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi 2 Ma. 2:33
- quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 1 Cor. 1:25