Haller's Concordance: STUPEBANT
- audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis 1 Ki. 17:11
- et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David Mt. 12:23
- et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae Mk. 1:22
- et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant Mk. 6:51
- erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Mk. 10:32
- stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius Lk. 2:47
- et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius Lk. 4:32
- stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos Lk. 9:43
- stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt Acts 2:7
- stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse Acts 2:12
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum Acts 9:21