Haller's Concordance: STUPOR
- et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis Jud. 10:14
- stupor et mirabilia facta sunt in terra Jer. 5:30
- super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me Jer. 8:21
- et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator Jer. 51:37
- et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus irae Ezec. 5:15
- stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant Lk. 5:9
- et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie Lk. 5:26