Haller's Concordance: ASINIS
- at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt Gen. 42:26
- et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum Gen. 43:24
- et orto mane dimissi sunt cum asinis suis Gen. 44:3
- at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum Gen. 44:13
- quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum Gen. 47:17
- et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus Num. 31:28
- de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus Num. 31:39
- et de asinis triginta milibus quingentis Num. 31:45
- et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos Josu. 9:4
- introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium Judg. 19:21
- et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui 1 Ki. 9:20
- cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo 1 Ki. 10:2
- cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini 2 Ki. 16:1
- sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel 1 Par. 12:40