Haller's Concordance: SUAE
- quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Gen. 2:24
- et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium Gen. 3:20
- mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum Gen. 11:28
- cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier Gen. 12:11
- tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus Gen. 17:23
- et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae Gen. 17:25
- scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum Gen. 18:19
- dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum Gen. 24:2
- cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat Gen. 24:28
- cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae Gen. 24:30
- inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 24:60
- qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret Gen. 24:67
- cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae Gen. 28:5
- qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris Gen. 29:13
- quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae Gen. 31:47
- tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob Gen. 36:6
- viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam Gen. 38:2
- quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Gen. 38:11
- evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas Gen. 38:12
- vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem Gen. 39:14
- quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie Gen. 43:16
- praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci Gen. 44:1
- hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas Gen. 46:18
- hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem Gen. 46:25
- mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto Gen. 50:26
- egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae Ex. 2:1
- fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane Ex. 12:22
- dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos Ex. 21:27
- primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae Ex. 23:19
- facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina Ex. 28:42
- primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae Ex. 34:26
- ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris Lev. 3:2
- ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lev. 3:8
- anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit Lev. 5:2
- haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere Lev. 6:20
- ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius Lev. 12:4
- sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae Lev. 12:5
- offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino Lev. 14:23
- et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur Lev. 15:21
- si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae Lev. 15:28
- qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam Lev. 20:17
- turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam Lev. 20:19
- qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur Lev. 20:20
- ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum Lev. 21:15
- bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino Lev. 22:27
- supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata Lev. 25:50
- tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis Lev. 26:34
- in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea Lev. 26:35
- quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti Lev. 27:16
- in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae Lev. 27:24
- omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius Num. 6:5
- omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur Num. 6:6
- omnes dies separationis suae sanctus erit Domino Num. 6:8
- sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima Num. 6:9
- tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum Num. 6:18
- ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae Num. 6:21
- iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint Num. 8:7
- ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra Num. 12:12
- loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae Num. 17:2
- ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis Num. 35:8
- et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus Num. 36:6
- in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus Dt. 2:12
- quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae Dt. 14:21
- et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt Dt. 17:19
- condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae Dt. 22:19
- dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae Dt. 22:29
- cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua Dt. 24:5
- maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen Dt. 27:22
- qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt Dt. 33:9
- ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat Josu. 2:6
- reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi Josu. 22:9
- sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas Josu. 24:30
- et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas Judg. 2:9
- abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens Judg. 9:1
- sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae Judg. 13:7
- qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino Judg. 17:2
- reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi Judg. 17:3
- reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha Judg. 17:4
- miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi Judg. 18:2
- posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae Judg. 18:30
- sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum dimicarent Judg. 20:14
- egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda Ruth 1:7
- elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Ruth 1:14
- venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur Ruth 1:22
- quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat Ruth 2:18
- venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes 1 Ki. 1:4
- iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae 1 Ki. 7:15
- et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel 1 Ki. 15:35
- post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 1 Ki. 18:10
- reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 2 Ki. 6:20
- igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae 2 Ki. 6:23
- nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae 2 Ki. 14:15
- cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes 2 Ki. 20:3
- responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 3 Ki. 2:22
- et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo 3 Ki. 8:48
- Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis 3 Ki. 9:16
- et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae 3 Ki. 9:19
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae 3 Ki. 11:19
- nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea 3 Ki. 11:34
- dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc 3 Ki. 14:2
- eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei 3 Ki. 15:5
- reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes 3 Ki. 15:23
- tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus 3 Ki. 17:23
- vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde 3 Ki. 18:3
- et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei 3 Ki. 19:4
- et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 3 Ki. 22:52
- percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 4 Ki. 15:5
- dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo 4 Ki. 21:18
- et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae 4 Ki. 25:29
- annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae 4 Ki. 25:30
- reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae 1 Par. 16:43
- et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus 2 Par. 6:37
- et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:38
- Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae 2 Par. 8:6
- fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae 2 Par. 26:21
- insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz 2 Par. 28:22
- nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae 2 Par. 29:10
- hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 1 Esd. 2:62
- et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum 2 Esd. 9:27
- erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri 2 Esd. 10:38
- sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae Tob. 2:14
- numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit Tob. 3:10
- cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me Tob. 4:5
- tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul Tob. 5:22
- hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos Tob. 6:17
- intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo Tob. 7:2
- et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam Tob. 7:14
- et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis Tob. 7:15
- misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra Tob. 8:19
- uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria Tob. 8:21
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat Tob. 11:9
- qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae Tob. 12:10
- reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace Tob. 14:4
- in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis Tob. 14:5
- factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos Tob. 14:14
- quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae Jud. 2:4
- accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae Jud. 3:15
- et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur Jud. 8:5
- et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel Jud. 8:6
- illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt Jud. 8:24
- vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae Jud. 10:2
- et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se Jud. 10:3
- inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est Jud. 10:5
- dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret Jud. 13:5
- et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam Jud. 13:11
- ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua Jud. 13:28
- venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles Jud. 16:5
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius Jud. 16:26
- ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. Esther 1:4
- Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde: Esther 5:9
- narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius. Esther 6:13
- et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae. Esther 10:12
- etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae Job 8:4
- nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat Job 23:6
- detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae Job 24:22
- consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae Job 33:25
- post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius Job 37:4
- qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae Job 37:6
- sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri Job 37:13
- circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit Job 39:8
- venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam Job 42:11
- quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi Ps. 10:3
- impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae Ps. 20:6
- quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi Ps. 49:18
- qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis Ps. 68:33
- convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va Ps. 70:3
- et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae Ps. 78:18
- recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri Ps. 98:3
- posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua Ps. 105:21
- et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae Ps. 106:45
- ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri Ps. 123:2
- laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae Ps. 150:2
- comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur Pr. 1:31
- et relinquit ducem pubertatis suae Pr. 2:17
- iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur Pr. 5:22
- ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur Pr. 5:23
- deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet Pr. 6:31
- sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco Pr. 9:14
- parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae Pr. 10:1
- benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit Pr. 11:17
- redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet Pr. 13:8
- qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit Pr. 13:24
- cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus Pr. 14:10
- semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam Pr. 16:17
- arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis Pr. 22:5
- qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur Pr. 22:8
- qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit Pr. 27:16
- virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam Pr. 29:15
- generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae Pr. 30:11
- oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae Pr. 30:17
- per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae Pr. 30:23
- bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius Pr. 31:7
- gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae Pr. 31:12
- lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus Pr. 31:21
- sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet Pr. 31:27
- cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae Eccl. 2:3
- nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est Eccl. 2:24
- melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae Eccl. 4:9
- sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo Eccl. 5:15
- cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia Eccl. 5:17
- hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius Eccl. 5:18
- non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius Eccl. 5:20
- si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus Eccl. 6:3
- quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit Eccl. 6:12
- excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes Eccl. 12:5
- una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Cant. 6:9
- aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum Cant. 8:7
- quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum Wis. 2:23
- sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent Wis. 10:8
- et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis Wis. 13:13
- hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est Wis. 16:23
- properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus Wis. 18:21
- timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur Sir. 1:13
- timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius Sir. 4:19
- non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti Sir. 16:8
- et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem Sir. 23:23
- donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua Sir. 35:25
- vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est Sir. 37:22
- est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis Sir. 37:25
- et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino Sir. 39:9
- ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur Sir. 39:11
- conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem Sir. 40:7
- magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est Sir. 42:21
- gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum Sir. 43:13
- omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus Sir. 44:7
- dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae Sir. 45:11
- et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel Sir. 45:29
- ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum Sir. 45:30
- et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo Sir. 46:22
- et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis Sir. 46:23
- ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae Sir. 47:6
- cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei Isa. 5:1
- et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis Isa. 30:30
- nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isa. 36:16
- laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua Isa. 39:2
- faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet Isa. 44:12
- congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem Isa. 45:20
- et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me Isa. 49:2
- iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti Isa. 62:8
- quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
- qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum Isa. 63:12
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
- dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos Jer. 2:27
- numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris Jer. 2:32
- et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno Jer. 3:9
- confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus Jer. 6:15
- confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus Jer. 8:12
- vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt Jer. 10:15
- nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae Jer. 22:10
- in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto Jer. 27:22
- et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae Jer. 34:16
- et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum Jer. 46:27
- aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum Jer. 50:25
- vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt Jer. 51:18
- et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae Jer. 52:33
- et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius Jer. 52:34
- ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
- ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni Lam. 2:7
- HE misit in renibus meis filias faretrae suae Lam. 3:13
- CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Lam. 4:11
- ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae Bar. 2:3
- quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae Bar. 2:30
- et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei Bar. 2:32
- adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso Bar. 5:9
- cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit Bar. 6:43
- quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur Ezec. 7:13
- fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis Ezec. 14:3
- propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum Ezec. 14:4
- quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me Ezec. 14:7
- et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas Ezec. 20:28
- quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae Ezec. 23:11
- multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti Ezec. 23:19
- et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile Ezec. 29:14
- et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae Ezec. 32:10
- et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae Ezec. 44:30
- Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. Dan. 13:4
- Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. Dan. 8:6
- Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. Dan. 11:19
- ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti Osee 2:3
- et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti Osee 2:15
- et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt Osee 7:2
- reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti Osee 7:16
- vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris Osee 10:1
- plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae Joel 1:8
- quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus Jonas 3:9
- et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere Jonas 4:8
- malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Mic. 7:3
- propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus Hab. 1:16
- vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali Hab. 2:9
- super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello Zach. 10:3
- Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti 1 Ma. 2:53
- et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos 1 Ma. 8:16
- et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus 1 Ma. 14:4
- et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem 1 Ma. 14:6
- Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam 1 Ma. 14:29
- tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia 1 Ma. 14:32
- et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum 1 Ma. 14:35
- sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur 2 Ma. 3:24
- provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere 2 Ma. 4:2
- at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 2 Ma. 6:23
- et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens 2 Ma. 6:31
- quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo 2 Ma. 12:5
- tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur 2 Ma. 14:5
- et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae Mt. 14:11
- quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua Mt. 16:26
- et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Mt. 19:5
- Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel Mt. 19:28
- cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae Mt. 25:31
- quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae Mk. 6:24
- et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae Mk. 6:28
- quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae Mk. 8:36
- factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum Lk. 1:8
- erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae Lk. 1:15
- quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes Lk. 1:48
- benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae Lk. 1:68
- puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel Lk. 1:80
- cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa Lk. 7:12
- et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae Lk. 7:15
- dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci Jn. 3:4
- cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus Jn. 19:26
- et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum Acts 3:2
- multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum Acts 14:3
- et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Acts 14:8
- quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum Rom. 3:25
- ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam Rom. 9:23
- nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae Rom. 11:24
- nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
- Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco 2 Cor. 2:14
- qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae Eph. 1:5
- in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto Eph. 1:6
- ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo Eph. 1:9
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae Eph. 1:11
- ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu Eph. 2:7
- ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine Eph. 3:16
- propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Eph. 5:31
- qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia Phil. 3:21
- qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae Col. 1:13
- nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae Col. 2:18
- suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 1 Tim. 3:4
- si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 1 Tim. 3:5
- qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis Heb. 1:3
- qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia Heb. 5:7
- fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus Heb. 11:7
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo Jas. 1:23
- scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum Jas. 5:20
- quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute 2 Pet. 1:3
- correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 2 Pet. 2:16
- ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione Jude 1:24
- et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes Apoc. 14:8
- quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta. 3 Esd. 1:58
- domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen 3 Esd. 2:17
- et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert. 3 Esd. 4:24
- et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, 4 Esd. 15:31
- ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae Psx. 151:3