Haller's Concordance: ASINO
- dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos Gen. 22:5
- ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo Ex. 22:9
- si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum Ex. 23:4
- similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam Dt. 22:3
- non arabis in bove simul et asino Dt. 22:10
- quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit Josu. 15:18
- quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes Judg. 1:14
- cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam Judg. 19:28
- cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram 1 Ki. 25:23
- flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium Pr. 26:3
- cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo Sir. 33:25