Haller's Concordance: ABDUCTI
- et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi 2 Esd. 1:9
- nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam Jud. 5:22
- novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis Wis. 19:11
- quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor Zach. 10:2