Haller's Concordance: ASINUS
- Isachar asinus fortis accubans inter terminos Gen. 49:14
- si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam Ex. 21:33
- si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet Ex. 22:4
- sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena Ex. 23:12
- septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu Dt. 5:14
- bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet Dt. 28:31
- qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver 3 Ki. 13:24
- cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit Isa. 1:3
- et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati Lk. 14:5