Haller's Concordance: SUBIECIT
- misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi Ps. 144:2
- vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans Wis. 18:22
- Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua Sir. 47:15
- subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei Sir. 48:24
- vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem Rom. 8:20
- novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 1 Cor. 15:26
- omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 1 Cor. 15:27
- cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 1 Cor. 15:28
- et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae Eph. 1:22
- non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur Heb. 2:5
- omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei Heb. 2:8
- tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem. 3 Esd. 6:20