Haller's Concordance: ASPECTU
- sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu Gen. 29:17
- posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent Gen. 30:38
- nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu Gen. 39:6
- dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum Gen. 48:11
- filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum Gen. 49:22
- sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit Lev. 13:12
- misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 1 Ki. 16:12
- cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu 1 Ki. 17:42
- statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit Tob. 11:8
- et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt Tob. 12:21
- erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas Jud. 8:7
- non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum Jud. 11:19
- Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu. Esther 15:9
- sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius Wis. 15:19
- sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi Sir. 43:2
- et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri Ezec. 8:2
- nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 1 Th. 2:17
- aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant 2 Pet. 2:8
- et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis Apoc. 20:11