Haller's Concordance: ASPECTUS
- quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere Wis. 11:20
- cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima Wis. 15:5
- sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum Isa. 52:14
- et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum Isa. 53:2
- et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis Ezec. 1:5
- et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis Ezec. 1:7
- et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens Ezec. 1:13
- et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae Ezec. 1:16
- statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor Ezec. 1:18
- et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper Ezec. 1:22
- et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper Ezec. 1:26
- velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic erat aspectus splendoris per gyrum Ezec. 1:28
- et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri Ezec. 8:2
- et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae Ezec. 10:10
- limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum Ezec. 41:21
- Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Dan. 3:19
- Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens caelum: aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Dan. 4:11
- Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram: Dan. 4:20
- quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current Joel 2:4
- in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia Nah. 2:4
- erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix Mt. 28:3
- cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur. 4 Esd. 8:23