Haller's Concordance: SUBSTANTIAE
- super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David 1 Par. 27:31
- convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 1 Par. 28:1
- et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem 1 Esd. 7:26
- et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae 1 Esd. 8:21
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus Eccl. 6:3
- laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum Sir. 31:3
- substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt Sir. 40:13
- et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam Lk. 15:12
- qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis Heb. 1:3
- participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus Heb. 3:14