Haller's Concordance: SUBTUS
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 2 Ki. 22:37
- et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sum 3 Ki. 13:14
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei Ps. 18:36
- propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis Isa. 10:16
- et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius Bar. 2:5
- et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis Ezec. 6:13
- et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo Ezec. 10:2
- et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum Ezec. 10:8
- super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt Osee 4:13
- et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps Mic. 1:4
- et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est Mic. 4:4
- nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen Lk. 8:16
- et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum Apoc. 5:3
- et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant Apoc. 6:9
- tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis. 3 Esd. 3:8