Haller's Concordance: ABUNDETIS
- Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti Rom. 15:13
- sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 1 Cor. 14:12
- sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis 2 Cor. 8:7
- potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 2 Cor. 9:8
- ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo 2 Cor. 9:11
- de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 1 Th. 4:1
- etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis 1 Th. 4:10