Haller's Concordance: SUCCENDERUNT
- urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt Josu. 6:24
- cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam Josu. 8:19
- igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem Judg. 9:49
- dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni 2 Ki. 14:30
- surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni 2 Ki. 14:31
- domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt Jer. 39:8
- in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni Bar. 1:2
- et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter 1 Ma. 6:31
- Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas 1 Ma. 9:67
- et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem 1 Ma. 11:48
- portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes 2 Ma. 1:8