Haller's Concordance: SUCCENSI
- prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 2 Ki. 22:13
- et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum 1 Ma. 10:85
- alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre 2 Ma. 6:11
- et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt. 4 Esd. 10:22
- si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion. 4 Esd. 12:44