Haller's Concordance: SUMENS
- quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis Lev. 8:23
- tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo Tob. 11:13
- et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est Ezec. 16:16
- et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat 2 Ma. 5:16
- ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te Mt. 17:27
- et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis Lk. 24:43
- et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare Acts 27:35