Haller's Concordance: SUMES
- sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare Ex. 29:13
- unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus Ex. 29:15
- quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum Ex. 29:20
- sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Ex. 29:26
- turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est Lev. 18:17
- sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum Isa. 14:4
- et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui Ezec. 5:3
- haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium Ezec. 45:18
- et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni Zach. 6:11