Haller's Concordance: SUMET
- quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur Lev. 12:8
- et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum Lev. 14:49
- die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti Lev. 15:14
- multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam Pr. 21:11
- anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet Pr. 27:7
- sumet scutum inexpugnabilem aequitatem Wis. 5:20
- et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare Mic. 4:3