Haller's Concordance: SUMMAM
- quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti Ex. 30:12
- tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini Num. 1:2
- tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel Num. 1:49
- et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum Num. 3:40
- tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas Num. 4:2
- tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas Num. 4:22
- numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere Num. 26:2
- tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi Num. 31:26
- filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 1 Par. 4:27
- haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum Jer. 49:35
- humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus 2 Ma. 8:35